라틴어 문장 검색

nec sitio honores nec desidero gloriam magisque eius voluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 4:3)
et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus sic innumerabiles paribus in locis esse isdem nominibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aetatibus isdem de rebus disputantes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:7)
sed fuerunt ii consules quorum mentes angustae humiles pravae, oppletae tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperi nec intueri nec sustinere nec capere potuerunt, - non consules, sed mercatores provinciarum ac venditores vestrae dignitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 3:1)
Rosci quae sunt sexagiens, quae de viro fortissimo et clarissimo L. Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L. Cornelius Chrysogonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:3)
quod hic simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam, quam honoris causa nomino, contulit, qua pater usus erat plurimum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 1:1)
quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 3:7)
- nam, ut opinor, hoc nomine est - alterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplici causa relegasse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 1:4)
apud eum sunt in honore et in pretio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:16)
non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 1:7)
si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 3:3)
quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:7)
Rosci nomen deferendum curavit, cuius honoris causa accusare se dixit Erucius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 3:3)
quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et felicitate L. Sullae gesta esse intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 1:4)
quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 2:2)
quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici filia, Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum, amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION