라틴어 문장 검색

ut vero antiquam multitudinem hominum quae belli cladibus amissa erat restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 257:1)
causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 301:1)
hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum, ceperunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 374:1)
et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 436:2)
quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 439:1)
ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 561:1)
veteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 496:2)
unum esse Macedoniae regnum, et regione propinquum, et quod, sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos animos regibus suis videatur posse facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 534:1)
ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto antiquus fit animus et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 143:1)
ventum quidem erat eo ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 47:1)
his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aequum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 226:1)
inde Oropum Atticae ventum est, ubi pro deo vates antiquus colitur templumque vetustum est fontibus rivisque circa amoenum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 327:1)
antiqua disciplina milites habuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 423:1)
itaque antiqua disciplina habiti neque dixerunt seditiose quicquam neque fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 440:2)
veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam, propterea ornatus in novom incessi modum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol61)

SEARCH

MENU NAVIGATION