라틴어 문장 검색

quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui resederat excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 264:1)
centuriam vero iuniorum seniores consulere voluisse quibus imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit parentium quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 323:1)
in relicum curae senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Laevino ut, quod sine iactura rei publicae fieri posset, fortunis eius civitatis consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 454:2)
senatu inde misso pro se quisque aurum et argentum et aes in publicum conferunt, tanto certamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 508:1)
cum comitiis apud populum quaereretur cui mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id volente suscipere, P. Scipio, P. filius eius qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum, et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit, cum haberet annos XXIV videreturque divina stirpe creatus, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio erat, et in cubiculo matris eius anguis saepe videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha9)
M. Valerius consul litteris excitus, provincia exercituque mandato L. Cincio praetori, M. Valerio Messalla praefecto classis cum parte navium in Africam praedatum simul speculatumque quae populus Carthaginiensis ageret pararetque misso, ipse decem navibus Romam profectus cum prospere pervenisset, senatum extemplo habuit, ubi de suis rebus gestis commemoravit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 57:1)
senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos mandat consulibus ut ad populum quoque eos producerent, et inter multa alia praeclara quae ipsis maioribusque suis praestitissent recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 155:1)
qui interrogante scriba quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis - di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati - deos iratos Tarentinis relinqui iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 256:2)
ab hoc sermone dimisso Masinissa Laelius postero die naves praeda onustas ab Hippone solvit, revectusque in Siciliam mandata Masinissae Scipioni exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 73:1)
cum his mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 331:1)
Sempronius Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 534:2)
ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus ingentem praedam reportavit et mandata Masinissae Scipioni exposuit querentis quod nondum exercitum in Africam traiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha1)
postquam edita sunt mandata, iam non perplexe inquit, sed palam revocant qui vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 270:1)
pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 524:1)
esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines, partim ad quos mandata a propinquis haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 581:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION