라틴어 문장 검색

milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장6)
Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장15)
Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque maeror civitatem invasere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장1)
metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장3)
Et C. Gracchus, quorum maiores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere, nobilitas noxia atque eo perculsa modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimouerat, Gracchorum actionibus obviam ierat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장2)
Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi prouincia, quantum temporis aestiuorum in imperio fuit, plerumque milites statiuis castris habebat, nisi cum odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장5)
Igitur pro metu repente gaudium mutatur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장11)
si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장8)
Romani milites, improuiso metu incerti ignarique, quid potissimum facerent, trepidare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장1)
Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et [ipse] eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장1)
Ita perculsa nobilitate post multas tempestates nouo homini consulatus mandatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장10)
Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장13)
Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrimas tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장5)
Quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, annitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장87)
Interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientis capi aut occidi, fortissimum quemque tutissimum, armis libertatem patriam parentisque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION