라틴어 문장 검색

quo ex decreto, tria hominum millia, ad Canadam pacandam, ducibus Schuyler et Montgomery, a Congressu mittebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.23)
Mille hominum de exercitu Americano Cantabrigiae tunc temporis apud Novanglos considente, a Washingtonio ad Canadam pacandam missi Hicce manipulus tribuno legionis Arnoldio datus, qui copias itinere nondum tentato per deserta duxit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.33)
Omnem igitur, belli apparatum ad trajectum proximum amovit, duodecimque hominum millia ad septentrionalem Insulae Eboracensis partem constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.35)
In rem eam, quatuor hominum millia, quinque navium longarum praesidio munita, haud procul a Novo Eboraco, exposuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.38)
Sub hoc tempus, propugnaculum Washingtonium expugnatum, praesidiumque, quod ex amplius duobus hominum millibus constabat, una cum legionis tribuno Magaw, a Britannis captum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.24)
at priusquam apparatus bellicus amoveri poterat, Cornwallis, Comes Britannus, cum sex hominum millibus flumen septentrionale trajecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.29)
Quindecim millia Philadelphiensium in unum convenere, et Washingtonium versus iter facere coeperunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.14)
Exercitus Americanus jam ex septem hominum millibus constabat, etsi, dum sese per Caesareas reciperent Americani, istius numeri fere nunquam dimidium exaequavit eorum exercitus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.19)
Quocirca hostium mille sese Washingtonio eo die dediderunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.30)
Paulo post, Tryonius, dux Anglicus, cum millibus hominum duobus, Novo Eboraco solvit, Rempublicamque versus Connecticutensem cursum tetendit, ut bellica instrumenta, et apparatum Americanorum ibi deposita, summaque incuria custodita, caperet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.20)
Die Januarii primo, tredecim millia militum legionis istius, in seditionem apertam erupere:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.11)
quem, tamen, subsequebatur duobus cum hominum millibus, La Fayette, Gallus praenobilis, qui, motuum hostilium observandorum causa, a Washingtonio fuerat praemissus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.42)
Copiae omnes, nonnullis militibus Virginiensibus, quos Nelsonius, dux Americanus ducebat, receptis, ad duodecim hominum millia, vigesimo Septembris die, ut Eboracum expugnarent, ubi Cornwallis cum exercitu suo consederat, maximo studio, accingebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.45)
Septena, aut amplius, hominum millia, eo die, dedebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.75)
Quindecim, porro, nautarum millia, sese quoque dedere cogebantur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.77)

SEARCH

MENU NAVIGATION