라틴어 문장 검색

quin et Artabani Parthorum regis laceratus est litteris parricidia et caedes et ignauiam et luxuriam obicientis monentisque, ut uoluntaria morte maximo iustissimoque ciuium odio quam primum satis faceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 66장 1:3)
composuit et carmen lyricum, cuius est titulus 'conquestio de morte L. Caesaris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 2:1)
' et quo primum die post excessum Augusti curiam intrauit, quasi pietati simul ac religioni satis facturus Minonis exemplo ture quidem ac uino uerum sine tibicine supplicauit, ut ille olim in morte filii.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 3:4)
Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum nuntium discurrentes pars:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 1:1)
creuit igitur inuidia, quasi etiam post mortem tyranni saeuitia permanente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 3:1)
auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 2:2)
quibus omnibus pro necessitudinis iure proque meritorum gratia cruenta mors persoluta est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 1:3)
alios cum clam interemisset, citare nihilo minus ut uiuos perseuerauit, paucos post dies uoluntaria morte perisse mentitus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 2:2)
'deos semper oraui ut, quod euenit, periret Tiberius et tu imperares,' opinans sibi quoque exules suos mortem imprecari, misit circum insulas, qui uniuersos contrucidarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 28장 1:2)
sed cum uideret suspecta re plerosque dilabi ad resumenda si qua uis fieret arma, profugit contionem confestimque urbem omnem petit, deflexa omni acerbitate in senatum, cui ad auertendos tantorum dedecorum rumores palam minabatur, querens inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse paulo ante, ne quid de honoribus suis ageretur, etiam sub mortis poena denuntiasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 48장 2:1)
ambo nomina et notas continebant morti destinatorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 3:2)
nam et statim seductis magnam fecit inuidiam destricto gladio affirmans sponte se periturum, si et illis morte dignus uideretur, nec cessauit ex eo criminari alterum alteri atque inter se omnis committere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:4)
ualitudine sicut olim graui, ita princeps prospera usus est excepto stomachi dolore, quo se correptum etiam de consciscenda morte cogitasse dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 31장 1:1)
mors eius celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 45장 1:1)
praesagia mortis eius praecipua fuerunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 46장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION