라틴어 문장 검색

genetrice caesa, per scelus rapto patre, orbata fratre, miseriis luctu obruta, maerore pressa, coniugi invisa ac meae subiecta famulae luce non grata fruor, trepidante semper corde non mortis metu, sed sceleris - absit crimen a fatis meis, mori iuvabit;
(세네카, 옥타비아 2:13)
quae spes salutis post nefas tantum mihi?
(세네카, 옥타비아 2:20)
feminae est munus datus Silanus et cruore foedavit suo patrios penates,-criminis ficti reus.
(세네카, 옥타비아 3:7)
haec quoque nati videre nefas saecula magnum, cum Tyrrhenum rate ferali princeps captam fraude parentem misit in aequor.
(세네카, 옥타비아 5:17)
furit ereptam pelagoque dolet vivere matrem impius, ingens geminatque nefas:
(세네카, 옥타비아 5:34)
HOC absit nefas.
(세네카, 옥타비아 7:33)
Principem cogi nefas.
(세네카, 옥타비아 9:19)
Octaviae favore percussa agmina et efferata per nefas ingens ruunt.
(세네카, 옥타비아 12:3)
O lenta nimium militis nostri manus et ira patiens post nefas tantum mea, quod non cruor civilis accensas faces extinguit in nos, caede nec populi madet funerea Roma quae viros tales tulit.
(세네카, 옥타비아 12:19)
post longa tamen tempora ferro caesa est, quamvis crimine nullo.
(세네카, 옥타비아 14:19)
est maius aliquod patre mactato nefas?
(세네카, 오이디푸스 1:10)
Abest pavoris crimen ac probrum procul, virtusque nostra nescit ignavos metus:
(세네카, 오이디푸스 2:5)
quod hoc nefas?
(세네카, 오이디푸스 5:28)
nam te, penes quem summa regnorum, nefas invisere umbras.
(세네카, 오이디푸스 6:11)
iam post laceros Pentheos artus thyades, oestro membra remissae, velut ignotum videre nefas.
(세네카, 오이디푸스 6:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION