라틴어 문장 검색

adeo ut, pacatis alterutrum regibus ac populis, nullius anima hominis pro interfecto regis fratre, sed debita solummodo multa pecuniae regi ultori daretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIX [XXI]. 1:3)
At ille dato iure iurando, ut rediret, uel pecuniam illi pro se mitteret, uenit Cantiam ad regem Hlotheri, qui erat filius sororis Aedilthrydae reginae, de qua supra dictum est, quia et ipse quondam eiusdem reginae minister fuerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:14)
pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae sacra fierent atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 214:1)
itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut filium expiaret pecunia publica.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 279:2)
censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 434:1)
captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 536:2)
eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum quidem operum fundamenta non exsuperaturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 564:1)
intentus perficiendo templo fabris undique ex Etruria accitis non pecunia solum ad id publica est usus, sed operis etiam ex plebe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 567:1)
secundum poenam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex aerario, libertas et civitas data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 50:1)
fusis Auruncis victor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum Appius et insita superbia animo et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime poterat, ius de creditis pecuniis dicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 279:1)
dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem publicam proderet, et ad id quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 288:2)
Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 450:1)
res publica et milite illic et pecunia vacet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 539:2)
sisti reum, pecuniamque ni sistatur populo promitti placere pronuntiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 153:3)
summam pecuniae quantam aequum esset promitti, veniebat in dubium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 154:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION