라틴어 문장 검색

quod nisi facis, sive ut et ipse in parte praedae sis sive quia vanum indicium est, in vincla te duci iubebo diutius patiar a te multitudinem fallaci spe concitari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 159:1)
itaque non ego vobis ut indicem praedas vestras, sed vos id cogendi estis ut in medium proferatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 166:2)
versus itaque in victorem terror et novo hoste et supina valle Romanam inclinavit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 254:2)
neminem vestrum illa nisi victorem receptura sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 257:4)
itaque omnibus passim tectis agrorum vicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 328:1)
Marcius exercitum in agrum Privernatem, integrum pace longinqua, induxit militemque praeda implevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 160:3)
castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta victores reverterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pavorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 171:2)
inclinavit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii provincia evenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines avectam et haud dubie iuventutem eius populi inter praedatores fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 197:1)
namque Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, velut nova rursus exoriente acie integrum militem adversus victorem hostem ciebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 240:1)
consul non ultra castra insecutus, quia et volnus degravabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 247:1)
postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et Romanorum cursus ad victorem etiam ocior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 268:1)
praeda omnis militi data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:3)
extra praedam quattuor milia deditorum habita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:4)
namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum Campanos adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 302:1)
adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 318:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION