라틴어 문장 검색

nec in tot uulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 3:3)
sunt qui putent, confisum eum nouissimo illo senatus consulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis adinspectantium se remouisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 1:2)
unde praebitam Antonio materiam putem exprobrandi:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 2:1)
Cleopatrae, quam seruatam triumpho magno opere cupiebat, etiam psyllos admouit, qui uenenum ac uirus exugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 4:2)
neque post bella ciuilia aut in contione aut per edictum ullos militum commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut priuignis suis imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id existimans, quam aut ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae maiestas postularet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 1:1)
solos triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum, numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus uellent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:4)
quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferroque cinctus praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam circumstantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 1:3)
Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluuione peregrini ac seruilis sanguinis incorruptum seruare populum, et ciuitates Romanas parcissime dedit et manumittendi modum terminauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 3:1)
sed et Troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 2:2)
cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam ueneficii accusante Cassio Seuero diceret, consuluit senatum, quid officii sui putaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 3:1)
cunctari enim se, ne si superesset, eripere[t] legibus reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 3:2)
sic enim nos perpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari existimamus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 58장 2:2)
pater argentarius, ego Corinthiarius, cum existimaretur quosdam propter uasa Corinthia inter proscriptos curasse referendos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 2:5)
oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari uolebat inesse quiddam diuini uigoris, gaudebatque, si qui sibi acrius contuenti quasi ad fulgorem solis uultum summitteret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 2:1)
nec umquam aliter haec duo, ne quis mendam magis quam consuetudinem putet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION