라틴어 문장 검색

Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, Muigeo consuete uocatur, et conuersis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de prouincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum uenerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum uiuant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:10)
Huius quoque ad occasum ecclesiae, Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, XII columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali, et occidentali.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.12)
Hic autem, quem uobis sequendum monstramus, computus paschae decennouenali circulo continetur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:1)
Quam iuvat inmites ventos audire cubantem Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, Securum somnos igne iuvante sequi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 120)
Oceanus ponto qua continet orbem, nulla tibi aduersis regio sese offeret armis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae42)
nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad T. Tatium regem Sabinorum, et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in iis regionibus erat, conveniebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 111:3)
clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis ne luxuriarent otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, metum iniciendum ratus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 205:1)
non iam foro se tumultus continet sed passim totam urbem pervadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 246:3)
senatus a se rem ad populum reiecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 283:2)
adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 294:2)
quae cum reiecta relatio esset, non placeo, inquit, concordiae auctor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:1)
res praeterea adversus Vulscos et Hernicos et Veientes et seditiones inter patres plebemque continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha33)
non diutius se in Hernico hostis continuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 70:1)
id ad senatum reicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 154:2)
nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 385:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION