라틴어 문장 검색

Concluditur mortis bonum ex interitu corporis et immortalitate animae:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 1:1)
Non enim mori animam cum corpore manifestum est, quia non est de corpore.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:7)
Nam et Adam a Domino Deo nostro accepit spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:9)
Convertere, anima mea, in requiem tuam;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:12)
Denique illam animarum requiem dicit terram esse viventium (Ps. XXVI, 13), quo peccata non penetrant, ubi virtutum vivit gloria.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:4)
Unde et nos si volumus post mortem corporis hujus in bonis esse, caveamus ne agglutinetur anima nostra huic corpori, ne commisceatur, ne inhaereat, ne trahatur a corpore, et tamquam ebria perturbationibus ejus vacillet et fluitet, nec se ei credat atque ejus delectationibus, ut committat se ejus sensibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:1)
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)
VI, 25), id est, non capiatur anima tua.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:21)
Mulier enim virorum pretiosas animas capit (Ibid. 26).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:22)
Ergo anima quae adhaeret illi invisibili bono Deo, atque immortali, et ipsa corporea haec fugit, et terrena, et mortalia derelinquit, fitque illius similis quod desiderat, in quo vivit et pascitur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:13)
Nam quomodo substantia ejus interire potest, cum utique anima sit quae vitam infundit?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:1)
Et cui anima infunditur, vita infunditur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:2)
a quo anima discedit, vita discedit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:3)
Anima ergo vita est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:4)
et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION