라틴어 문장 검색

traxerat aversos Cacus in antra ferox, Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, non leve finitimis hospitibusque malum, dira viro facies, vires pro corpore, corpus grande:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권314)
flamina non constant, et sex reserata diebus carceris Aeolii ianua lata patet, iam levis obliqua subsedit Aquarius urna:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권293)
fessa resedit humo ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas, dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae fecerunt somnos et leve murmur aquae, blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권11)
"inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas Oebaliae matres non leve munus habent, aut quia committi strictis mucronibus ausae finierant lacrimis Martia bella suis;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권118)
huic supra nubes et subter sidera lapso caelum pro terra, pro pede penna fuit, iamque indignanti nova frena receperat ore, cum levis Aonias ungula fodit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권290)
illa levi mitra canos incincta capillos Angebat tremula rustica liba manu, atque ita per populum fumantia mane solebat dividere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권447)
ut satyri levisque senex tetigere saporem, quaerebant flavos per nemus omne favos, audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권490)
nec coeant pecudes, si levis absit amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권70)
"querno religant in stipite funem dantque levi somno corpora functa cibo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권213)
"aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis, et tremat in summa leve cacumen humo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권620)
"vis tua non levis est:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권622)
"et Numitor dixisse potest da, Romule, mensem hunc senibus nec avum sustinuisse nepos, nec leve propositi pignus successor honoris Iunius, a iuvenum nomine dictus, habet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권42)
"roscida cum primum foliis excussa pruina est, et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae inque leves calathos munera nostra legunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권118)
Baccho placuisse coronam ex Ariadneo sidere nosse potes, scaena levis decet hanc:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권212)
mensis erat Maius, maiorum nomine dictus, qui partem prisci nunc quoque moris habet, nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, et canis et variae conticuistis aves, ille memor veteris ritus timidusque deorum surgit (habent gemini vincula nulla pedes) signaque dat digitis medio cum pollice iunctis, occurrat tacito ne levis umbra sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권256)

SEARCH

MENU NAVIGATION