라틴어 문장 검색

Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta et sex vitio sacerdotalis festinationis excreverant sequentibus annis duodecim nullo die intercalato devorarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 14:3)
post rursus, ni fallor, immo ut nunc quoque retulisti, in sequentes Kalendas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 2:3)
et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est sedecim dies esse numerandos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:2)
Idem poeta doctrina ac verecundia iuxta nobilis, sciens Romanos veteres ad lunae cursum et sequentes ad solis anni tempora digessisse, utriusque seculi opinioni reverentiam servans:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 44:1)
Nam medicus vel commoda vel incommoda in corpore futura praenoscit, sicut ait Hippocrates oportere medicum dicere de aegroto τά τε παρεόντα καὶ τὰ προγεγονότα καὶ τὰ μέλλοντα ἔσεσθαι, id est Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura sequentur quod congruit divina­tionibus quae sciunt — τά τ’ ἔοντα τά τ’ ἐσσόμενα πρό τ’ ἐόντα.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 5:3)
Ex placita iam vos lege convenio, ut sequenti die Penates mei beari se tanti coetus hospitio glorientur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 25:2)
Ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 7:3)
Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo novo interiecit hos versus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 9:1)
Cecidi ego, cadet qui sequitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 9:4)
Hanc opinionem sequitur Maro, cum dicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:4)
Varro de moribus morem dicit esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 9:1)
Ergo Virgilius utrumque auctorem secutus, et primo quidem Varronem, quoniam ille dixerat morem praecedere, sequi consuetudinem, postquam dixit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 10:1)
Nam ostendit deo non litatum ideo secutum Horrendum dictu et visu mirabile monstrum
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 6:3)
et committitur non ignorantia, sed ut locum monstro faceret secuturo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 7:6)
Si eventu excusantur inlicita, dic, quaeso, quod erat monstrum secuturum et cum Cereri libari vino iuberet, quod omnibus sacris vetatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION