라틴어 문장 검색

Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장9)
Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장2)
Deinde utrique alteris freti finitimos armis aut metu sub imperium suum coegere, nomen gloriamque sibi addidere, magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicose.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장13)
Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae pollere audiuerat, contra inceptum suum venisse, primo commotus metu atque libidine diuersus agitabatur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장10)
metum ab scelere suo ad ignaviam vestram transtulere, quos omnis eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장26)
Albinus, qui proximo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae ab senatu petat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장3)
Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta uades dederat, regno magis quam uadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus, ne relicuos popularis metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장13)
polliceri deditionem ac deinde metum simulare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장4)
Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장15)
Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque maeror civitatem invasere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장1)
Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장5)
metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장3)
Igitur pro metu repente gaudium mutatur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장11)
si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장8)
At nostri repentino metu perculsi sibi quisque pro moribus consulunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION