라틴어 문장 검색

neque universo periculo summa rerum committebatur et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum finitimoque receptu adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 144:1)
hi nuntiantes, si in Campaniam exercitum admovisset, Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen ut Campanos ex Samnio peteret moverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 150:1)
nec, si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset, quam nunc non vicinus Samnis urit sed Poenus advena, ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 163:1)
qua minime densae micabant flammae, velut tutissimum iter, petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 201:2)
nunc cis Hiberum castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque novas volentibus res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 261:2)
ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 284:3)
sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 467:1)
non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat, sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto, ut vix decem dierum, quod compertum postea est, frumentum superesset Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum exspectata foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 498:2)
dum ibi tempus teritur, interea, cum ex maioribus castris, quibus satis virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 626:1)
ante lucem pervenire in tuta loca, in sociorum urbes posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 727:2)
quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 737:1)
sed tutam habetis ac liberam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 25:1)
nec Magius Capuam sibi tutam dicere et Romam eo tempore quo inter Romanos Campanosque bellum sit transfugae magis quam hospitis fore domicilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 124:1)
sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 180:1)
quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum et omitti tuto et differri posse, ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 319:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION