라틴어 문장 검색

de libertate, quo iudicium gravius esse nullum potest, nonne ex iure civili potest esse contentio, cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit, continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:2)
Haec igitur et horum similia iura suae civitatis ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 184:1)
nam si esset ista cognitio iuris magna atque difficilis, tamen utilitatis magnitudo deberet homines ad suscipiendum discendi laborem impellere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 185:2)
Sit ergo in iure civili finis hic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 188:2)
Atque interea tamen, dum haec, quae dispersa sunt, coguntur, vel passim licet carpentem et conligentem undique repleri iusta iuris civilis scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 191:1)
Nonne videtis equitem Romanum, hominem acutissimo omnium ingenio, sed minime ceteris artibus eruditum, C. Aculeonem, qui mecum vivit semperque vixit, ita tenere ius civile, ut ei, cum ab hoc discesseritis, nemo de eis, qui peritissimi sunt, anteponatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 191:2)
Accedit vero, quo facilius percipi cognoscique ius civile possit, quod minime plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo suavitas et delectatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:1)
nam, sive quem haec Aeliana studia delectant, plurima est et in omni iure civili et in pontificum libris et in xii tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum vetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam maiorum consuetudinem vitamque declarant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:2)
sive quem ista praepotens et gloriosa philosophia delectat, - dicam audacius - hosce habet fontis omnium disputationum suarum, qui iure civili et legibus continentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:4)
Cuius primum nobis mens, mos, disciplina nota esse debet, vel quia est patria parens omnium nostrum, vel quia tanta sapientia fuisse in iure constituendo putanda est quanta fuit in his tantis opibus imperi comparandis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 196:2)
Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod, quantum praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, tum facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et Solone nostras leges conferre volueritis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:1)
incredibile est enim, quam sit omne ius civile praeter hoc nostrum inconditum ac paene ridiculum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:2)
His ego de causis dixeram, Scaevola, eis, qui perfecti oratores esse vellent, iuris civilis esse cognitionem necessariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:4)
Itaque, ut apud Graecos infimi homines mercedula adducti ministros se praebent in iudiciis oratoribus, ei, qui apud illos πραγματικοί vocantur, sic in nostra civitate contra amplissimus quisque et clarissimus vir, ut ille, qui propter hanc iuris civilis scientiam sic appellatus a summo poeta est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 198:2)
egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus, multique praeterea, qui, cum ingenio sibi auctore dignitatem peperissent, perfecerunt ut in respondendo iure auctoritate plus etiam quam ipso ingenio valerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 198:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION