라틴어 문장 검색

castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti conperta sunt quam quae a legatis sociorum audierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 586:2)
legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam, quos binae acies numquam sustinuerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 612:1)
UT ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno adiutoribus et ducibus Bruttiis Graecas urbes temptavit, eo facilius in societate manentes Romana quod Bruttios, quos et oderant et metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 2:1)
ea cura angebat quod neque non accersere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur et, si Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 19:1)
itaque optimum visum est ad Hannibalem mitti legatos caverique ab eo ut receptus Croto Bruttiorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 20:1)
Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent ut traduci se in Locros paterentur nec ultima experiri vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 41:1)
iam hoc ut sibi liceret impetraverant et ab Hannibale missis ad id ipsum legatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 42:1)
legatique ad Hannibalem missi ac remissi ab eo cum Hannibale, nobili adulescente, Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine sed oriundi ab Syracusis exule avo, Poeni ipsi materno genere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 72:1)
Appius Claudius praetor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea accepit extemplo legatos ad Hieronymum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 74:1)
vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 75:1)
Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 77:1)
itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt ut Capuam exercitum admoveret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 151:1)
ei memores beneficiorum eius perpulisse magnam partem se iuventutis Tarentinae referunt ut Hannibalis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent, legatosque ab suis missos rogare Hannibalem ut exercitum propius Tarentum admoveat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 160:1)
itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud dubio promisso tradendae urbis venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 166:2)
in praesentia legatos ad Adranodorum mitti placere qui denuntient ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, reddat praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 281:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION