라틴어 문장 검색

i nunc et veterum nobis exempla virorum qui forti casum mente tulere refer, et grave magnanimi robur mirare Rutili non usi reditus condicione dati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 326)
quid referam veteres Romanae gentis, apud quos exulibus tellus ultima Tibur erat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 334)
quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper, sic est fortunae promeruisse tuae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 732)
saepe refert animus lusus gravitate carentes, seria cum liquida saepe peracta fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 94)
hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, sufficiet nostris si modo vita malis, imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas, abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 126)
nec quo sit primum nobis a tempore cultus contendo fratrem posse referre tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 334)
haec igitur referens et quod mea crimina primi erroris venia posse latere vides, respicis antiquum lassis in rebus amicum, fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 337)
turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico auxilium nulla parte tulisse tuum, turpe referre pedem, nec passu stare tenaci, turpe laborantem deseruisse ratem, turpe sequi casum et fortunae cedere amicum, et, nisi sit felix, esse negare suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 611)
et modo res egisse simul, modo rursus ab illis, quorum non pudeat, posse referre iocos, haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis ante tuos oculos, ut modo visus, ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1019)
quodque ego praestarem, si te magis ipse valerem, id mihi, cum valeas fortius ipsa, refer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 131)
hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque, et tales animos barbara turba probat, eumque ego de vestra nuper probitate referrem (nam didici Getice Sarmaticeque loqui), forte senex quidam, coetu cum staret in illo, reddidit ad nostros talia verba sonos :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 221)
templa manent hodie vastis innixa columnis, perque quater denos itur in illa gradus, fama refert illic signum caeleste fuisse;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 226)
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra seu veri species seu fuit ille sopor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 31)
nomina neu referam longum collecta per aevum, discipulo perii solus ab ipse meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 315)
scis aliud, quod te laeserit, esse, magis, quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri, nec potes a culpa dicere abesse tua) tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, non gravior merito iudicis ira fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 323)

SEARCH

MENU NAVIGATION