라틴어 문장 검색

de hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit, quid factum sit, an recte factum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 306:3)
status erit qualitatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 308:5)
alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 319:1)
in Topicis ex statu effectam contentionem κρινόμενον , idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens qua de re appellat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 322:3)
verius igitur et brevius ii, qui statum et continens et iudicationem idem esse voluerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 323:2)
iidem iudicationem et statum consentire semper existimarunt, neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 324:2)
uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:3)
verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo statu, qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 61:1)
et status nosse atque ea, de quibus supra scripsimus, intueri supervacuum foret, nisi ad hanc perveniremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 5:2)
nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat, exemplisque utitur philosophorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 100:2)
quae prout ratio causae cuiusque postulabit, ordinabuntur, uno, ut ego censeo, excepto, ne a potentissimis ad levissima decrescat oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 279:2)
Sed tu, Atti, consideres, censeo, diligenter, utrum censorium iudicium grave velis esse an Egnatii.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 321:2)
etiam si percussus sit a vili aliquo vel ex contrario a potente nimium vel ab eo, quo minime oportuit, et si die forte sollemni aut iis temporibus, cum indicia eius rei maxime exercerentur, aut sollicito civitatis statu;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 34:4)
fuit quondam inter haec omnia potentissimum, quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis viris eripuisse praecipue videtur, persuasitque nihil esse ad praesentem rerum statum utilius quam pridie Kalendas Ianuarias ingredi consulatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 53:1)
Sed privatae quoque causae utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex probationum, et hoc quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut opinione litigator videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION