라틴어 문장 검색

in qua frueris ipset te, cum in Italiae luce cognosceris versarisque in optimorum civium vel flore vel robore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:7)
nam quoniam, quicquid est quod in controversia aut in contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 3:1)
Est enim actio quasi corporis quaedam eloquentia, cum constet e voce atque motu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:2)
histriones eos vidimus quibus nihil posset in suo genere esse praestantius, qui non solum in dissimillimis personis satis faciebant, cum tamen in suis versarentur, sed et comoedum in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere vidimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 1:4)
nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:5)
Nam neminem in eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est, sed princeps inveniendi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis etiam exstant scripta numerose.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 2:2)
magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 3:5)
quorum quod alter e longis constet alter e brevibus, fieri alteram nimis incitatam alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:5)
Atque id in dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e numeris, sed quod ad numeros proxime accedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:4)
Remotis igitur reliquis generibus unum selegimus hoc, quod in causis foroque versatur, de quo diceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 4:2)
Est quidem, ut inter omnis constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel mediae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 3:3)
Multum interest utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:5)
Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere partibus, quae membra dicimus, ut et auris impleat et neque brevior sit quam satis sit neque longior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:3)
E quattuor igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:7)
Quae vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION