라틴어 문장 검색

utque domesticis persuaderet, ne bono quidem exemplo aud[i]endam esse patroni necem, Epaphroditum a libellis capitali poena condemnauit, quod post destitutionem Nero in adipiscenda morte manu eius adiutus existimabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 4:3)
condicionem principum miserrimam aiebat, quibus de coniuratione comperta non crederetur nisi occisis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 21장 1:1)
Huic iuncti erant Heneti, unde quidam Venetos trahere originem credunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 24:3)
"Iam Thessali equites et Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:15)
"Et nunc crede me non minus pro tua fide quam pro mea salute esse sollicitum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 13:6)
quem deinde amplius nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine inbuisset manus?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 6:2)
fama bella stare et eum, qui recedat, fugere credi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 8:2)
Motis ergo castris superat Pinarum amnem in tergis, ut credebat, fugientium haesurus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 17:1)
Dareo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes sequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 27:1)
Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 5:1)
Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam visus est esse, cum Liberi Patris imitaretur triumphum usque ab Hellesponto ad Oceanum omnes gentes victoria emensus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 22:1)
Namque unus e consciis eius, credo, regis vicem etiam in ilia sorte reveritus, interfecti proditoris caput ad Dareum tulit, opportunum solacium prodito:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 18:2)
non segnius tamen ad Euphraten contendit, id demum credens fore ipsius, quod celeritate praecipere potuisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 3:2)
Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere, se vero, ut id faceret, etiam oraculo monitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 4:1)
Cumque unus e civibus in contione indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia religione colerent, urbem deserentis molemque a Mace- donibus in salo iactam in silvestrem saltum esse mutatam, quamquam auctor levis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu aurea catena devinxere simulacrum araeque Herculis, cuius numini urbem dicaverant, inseruere vinculum quasi illo deo Apollinem retenturo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION