라틴어 문장 검색

in eadem causa sunt siti fameque tabidi et quibus exsangue corpus est maligneque alitur et deficit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 100:1)
Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:1)
Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 115:3)
Id aliquando palam aperteque faciendum est, ubi minor vis mali patitur, aliquando ex occulto, ubi nimium ardet omnique impedimento exasperatur et crescit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 2:3)
postquam inter harenas radices quoque et herbae defecerant apparuitque inops etiam animalium solitudo, decimum quemque sortiti alimentum ha- buerunt fame saevius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 123:2)
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
(세네카, De Providentia, book 1 5:1)
" Languent per inertiam saginata nec labore tantum sed motu et ipso sui onere deficiunt.
(세네카, De Providentia, book 1 14:2)
fragiles sunt quae in aprica valle creverunt.
(세네카, De Providentia, book 1 52:3)
Crescere ex mea proposuit inuidia homo, qui se melius iactare potest quam defendere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.35)
uidi ego iactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente mori.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.35)
Deficientis spiritus in aduentum meum sustinebatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, nepos ex meretrice susceptus.11)
illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.46)
superat et crescit malis iraque nostra fruitur;
(세네카, Hercules Furens 1:16)
quanta, cum longae redit hora nocti crescere et somnos cupiens quietos libra Phoebeos tenet aequa currus, turba secretam Cererem frequentat et citi tectis properant relictis Attici noctem celebrare mystae :
(세네카, Hercules Furens 12:35)
tibi crescit omne, et quod occasus videt et quod ortus, parce Venturis:
(세네카, Hercules Furens 12:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION