라틴어 문장 검색

dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장6)
Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장2)
Sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장4)
Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장14)
domi industria, foris iustum imperium, animus in consulundo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장36)
Nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장2)
Haec atque alia huiuscemodi saepe in contione dicendo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et relicuorum, quos pecuniae captae arcessebat, delicta patefierent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장1)
ita delicta occultiora fuere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장3)
Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, denique omnibus modis festinare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장4)
Ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장8)
" Ad ea Bocchus placide et benigne, simul pauca pro delicto suo verba facit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장16)
Ceterum Boccho, quoniam paenitet, delicta gratiae facit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장10)
nemo se iudicet quicquam debere, qui tempus accepit, cum interim hoc unum est, quod ne gratus quidem potest reddere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:4)
Post amicitiam credendum est, ante amicitiam iudicandum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 2:3)
Et haec non est quies, quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION