라틴어 문장 검색

Proprii corporis acceptio veluti Dei doni necessaria est ad accipiendum et admittendum totum mundum veluti donum Patris et domum communem;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:4)
at contra, logica proprii corporis temperandi in logicam nonnumquam transformatur subtilem creati dominandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:5)
IV. PRINCIPIUM BONI COMMUNIS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 202:1)
156. Humana oecologia a notione boni communis separari non potest;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 203:1)
157. Bonum commune praesumit personam humanam ut talem observandam, cum iuribus fundamentalibus et quae abalienari non possunt, ordinatis ad eius integralem progressionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:1)
Postremo, bonum commune socialem postulat pacem, stabilitatem videlicet et securitatem certi ordinis qui non efficitur sine peculiari cura iustitiae distributivae, quae violata semper violentiam generat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:4)
Tota societas – et in ea potissimum Status – commune bonum defendere ac promovere debet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:5)
158. In condicionibus hodiernis mundanae societatis, in qua plures conspiciuntur inaequalitates et frequentiores usque sunt personae quae excluduntur ac fraudantur fundamentalibus iuribus humanis, principium communis boni continuo transformatur, veluti logica et necessaria consecutio, in appellationem ad solidarietatem et in optionem quandam praeferentem pauperes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:1)
Haec optio postulat ut consecutiones trahantur e communi destinatione bonorum terrae, sed, sicut demonstrare contendimus in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium, ante omnia immensae dignitatis pauperis contemplationem exposcit sub lumine firmissimarum sententiarum fidei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:2)
Satis est rerum veritatem observare ut intellegatur hodie hanc optionem exigentiam constituere ethicam fundamentalem ad bonum commune re efficiendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:3)
159. Notio boni communis complectitur etiam futuras generationes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:1)
Difficultates oeconomicae internationales acriter demonstraverunt nocivos effectus quos secum fert ignoratio finis communis, a quo excludi nequeunt illi qui post nos sunt venturi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:2)
164. Inde a medio saeculo praeterito, multis difficultatibus victis, orbis ut patria et humanum genus ut populus, communem domum incolens, haberi paulatim coepta sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:1)
Mutua subiectio ad unum mundum, unum commune propositum cogitandum nos obstringit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:3)
Certum est communes esse responsalitates, sed distinctas, eo quod, ut Episcopi Boliviani aiunt, “Nationes quae ex altioris gradus inducta industria utilitatem perceperunt, per magnam gasii saepti emissi quantitatem, maiorem habent responsalitatem ad quaestiones ex parte solvendas, quas induxerunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION