라틴어 문장 검색

" Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장6)
Iampridem missae erant epistulae ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subiectum est.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장7)
Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장11)
Inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quod sunt de genere Abraham.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장21)
et exhortatus est eos et dixit illis: " Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장3)
Horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장4)
Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장5)
et responderunt voce magna dicentes: " Tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장8)
Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장14)
dicens: " Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas fisco regis propter negotia, quae habuit, detinuimus eum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장15)
Et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit eum in Modin civitate patrum eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장25)
Et aedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et exaltavit illud visu, lapide polito retro et ante;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장27)
et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri et quattuor fratribus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장28)
Ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius, et ipse obtineret regionem et civitates in ea,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장17)
scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent cum eo amicitias et societatem, quam fecerant cum Iuda et cum Ionatha fratribus eius;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION