라틴어 문장 검색

2. Testamur proinde incipientes non minimum opus esse rationis discretionem vocabulorum habere, quoniam perplures eorum maneries inveniri posse videmus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 112:1)
Nam vocabulorum quedam puerilia, quedam muliebria, quedam virilia;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 112:2)
nam si vulgare illustre consideres, quo tragici debent uti poete vulgares, ut superius dictum est, quos informare intendimus, sola vocabula nobilissima in cribro tuo residere curabis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 113:2)
Posset adhuc inveniri plurium sillabarum vocabulum sive verbum, sed quia capacitatem omnium nostrorum carminum superexcedit, rationi presenti non videtur obnoxium, sicut est illud honorificabilitudinitate, quod duodena perficitur sillaba in vulgari et in gramatica tredena perficitur in duobus obliquis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 116:5)
Et que iam dicta sunt de fastigiositate vocabulorum ingenue discretioni sufficiant.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 117:2)
Et quoniam quod diffinitum est pluribus generale videtur, resumentes diffinitum iam generale vocabulum per quasdam differentias solum quod petimus distinguamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 125:3)
2. Et circa hoc sciendum est quod hoc vocabulum per solius artis respectum inventum est, videlicet ut in quo tota cantionis ars esset contenta, illud diceretur stantia, hoc est mansio capax sive receptaculum totius artis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 132:1)
Sub patris tutela altus eruditusque, utrum literis Graecis atque Romanis animum suum Washingtonius appulerit parum comperimus, eamque rem igitur in medio relinquemus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.12)
quod si, hi viri, forte reputaverint, quam difficile sit, Graecam et Romanam linguas ad amussim callere, quamque multum temporis, in earum studio prosequendo, necessario insumendum sit, et, denique, quam pauci de linguarum earum doctoribus, vere eruditi et doctrina exculti sint, certe scriptori culpam, si qua sit, condonare et ignoscere haud gravabuntur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.20)
nec gymnasiis quidem nostris, aut collegiis, viri semper inveniantur, qui de Graecis et Romanis literis bene meriti sint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.23)
me, autem, laboris multum, linguas, Graecam et Romanam, docendo, impendisse, et nonnulla, scitu utilia, usu comperisse, audacter affirmo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.29)
Grammaticas multas tam Graecas, quam Latinas, ad unguem decies resectum, ediscere jussus eram.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.33)
Classicos, insuper, scriptores, tam Graecos, quam Romanos, non sermone patrio tantum, sed ejusdem fere significationis verbis, Latine, interpretari et exponere ad amussim sciant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.46)
Graeca, porro, exercitia, jam inde ab initio, scribere discant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.47)
Nemo, enim, baccalaureatu, aliove gradu academico, qui Graecam et Romanam linguam (doctrinae omnis fundamentum,) non secus ac sermonem patrium, loqui, scribere, et legere nequit, donari debet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.52)

SEARCH

MENU NAVIGATION