라틴어 문장 검색

usum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 283:1)
et cur non utamur eodem, quo sunt usi omnes fere, exemplo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 308:2)
neque est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 328:1)
perfecto, Marcelle Victori, operis tibi dedicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo, quale iudicium hominum emererer, accessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 2:1)
odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius suum intelligat, tacitus reverentiam postulat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 64:2)
haec fere sunt mihi de exordio comperta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 88:5)
Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:1)
et (quod non arroganter dixerim, quia sunt plurimi, quibuscum egi, qui me refellere possint, si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 175:4)
In parvis ergo, quales sunt fere privatae, sit ille presses et velut applicitus rei cultus, in verbis summa diligentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 206:1)
est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus, caedis ago, furtum obiicio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 248:1)
superest autem sic fere, cum aut in species partimur, quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subiicitur species, ut dicam de virtute, iustitia, continentia, cum iustitia atque continentia virtutis sint species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 277:2)
ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita consensum fere omnium meruit, alias esse probationes, quas extra dicendi rationem acciperet orator, alias, quas ex causa traheret ipse et quodam modo gigneret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 8:1)
offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius iuret, fere improbum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 25:2)
quae fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine veneficii excutit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 68:11)
hoc enim complectimur omnia, quae Graeci ἐνθυμήματα, ἐπιχειρήματα, ἀποδείξεισ, vocant, quanquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiamsi vis eodem fere tendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 95:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION