라틴어 문장 검색

his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aequum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 226:1)
si omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 246:3)
hoc enim legatos utroque de pace mittendo consecuti sumus, ut ne ab utraque parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 256:1)
non praeteribo id, quod gravissimum est in hoc bello crimen civitatis nostrae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 263:1)
his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam quidem habemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 276:1)
Aeginiensium novum crimen erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 319:1)
id duabus de causis factum, una quod fiduciae plus animorumque esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores delatoresque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 375:1)
altera cur praesentes evocarent causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inventis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 376:1)
"sed videlicet, cui nullum crimen, nullum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes voluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 444:1)
Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale, mi male consuluisse:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 455)
eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi, iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam [solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam]. date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 25)
neque ego inimicitias omnes pluris existimo, quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 126)
abi, diiunge inimicitias cum improbo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 758)
Callipho Homines qui gestant quique auscultant crimina, si meo arbitratu liceat, omnes pendeant, gestores linguis, auditores auribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 511)
nam iam Antiphonem conveni adfinem meum cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION