라틴어 문장 검색

"heus," inquit speculatus Amor, "non vestra sub imis furta tegi potuere vadis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:87)
"si talibus, inquit, creditur et nimiis turgent mendacia monstris, iam testudo volat, profert iam cornua vultur;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:214)
"durate parumper" inquit "et excussis muliebribus ore querellis fatorum toleremus onus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:91)
"Tantane vos" inquit "Getici fiducia belli erigit?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:143)
haec" inquit "syllaba nutat";
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In podagrum qui carmina sua non stare dicebat5)
inquis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae54)
inquit, "quae serpit per membra silex?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia60)
inquit "unde haec informis macies?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:36)
"quod cernimus" inquit "excidium?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:99)
"me quoque vicinis pereuntem gentibus" inquit "munivit Stilicho, totam cum Scottus Hivernen movit et infesto spumavit remige Tethys.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:116)
Quid ergo est, inquis, quod adseverat Tremelius intacta et silvestria loca, cum primum ceperint cultum, exuberare, mox deinde non ita respondere labori colonorum?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 5:1)
Atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseramus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 31:3)
Non quidem suo sed hominum inquit vitio Graecinus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 4:3)
At si qui cum scientia sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:1)
Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION