라틴어 문장 검색

Simili modo post aequinoctium autumnale a comitibus marcae Brittanicae in possessionem cuiusdam Brittonis, qui tum rebellis extiterat, nomine Wihomarcus, expeditio facta, et omnia ferro et igni vastata sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 281:2)
Propter quod ad eum legati directi sunt, cum quibus ille iterum quosdam ex primoribus gentis suae ad imperatorem misit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 286:2)
Cedragus Abodritorum princeps pollicitationibus suis adhibens fidem cum quibusdam primoribus populi sui Compendium venit dilatique per tot annos adventus sui rationem coram imperatore non inprobabiliter reddidit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 293:1)
Qui licet in quibusdam causis culpabilis appareret, tamen propter merita parentum suorum non solum inpunitus, verum muneribus donatus ad regnum redire permissus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 293:2)
Et in multis regionibus fruges *grandinis vastatione deletae atque in quibusdam locis simul cum ipsa grandine veri lapides atque ingentis ponderis decidere visi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:5)
Quos ille cum audisset ac litteras, quae adlatae fuerant, legisset, rei novitate non inmerito permotus ad explorandam diligentius insolitae et numquam prius in Franciam venientis legationis causam Machelmum quendam de Baioaria cum ipsis legatis ad memoratum regem Bulgarorum direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 296:3)
Hiemps aspera valdeque prolixa facta est, quae non solum caetera animalia, verum etiam homines quosdam inmanitate frigoris extinxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 297:1)
inter caetera tamen ad legationem suam pertinentia quaedam de imaginum veneratione protulerunt, propter quae se Romam ire atque apostolicae sedis praesulem consulere debere dixerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:3)
Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 303:2)
In territorio Tullense iuxta Commerciacum villam puella quaedam nomine N. annorum circiter duodecim post sacram communionem, quam in pascha de sacerdotis manu sumendo perceperat, primo pane, deinde aliis omnibus cibis et potibus abstinendo in tantum ieiunasse perhibetur, ut nulla penitus corporis alimenta percipiens sine omni victus desiderio plenum triennium compleverit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:1)
Cui imperator, quia fama erat Bulgarorum regem a suo quodam optimate aut regno pulsum aut interfectum, respondere distulit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 310:3)
Dominicus abbas de monte Oliveti, legati quoque filiorum Godofridi regis Danorum, pacis ac foederis causa directi et de Sclavorum regionibus quidam Abodritorum primores Ceadragum ducem suum accusantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 313:1)
Venit cum Baldrico presbyter quidam de Venetia nomine Georgius, qui se or*ganum facere posse adserebat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 316:2)
Quorum quaedam tanti stuporis esse narrantur, ut humanae inbecillitatis fidem excederent, nisi certum esset, dominum nostrum Iesum Christum, pro quo idem beatissimus martyr passus esse dinoscitur, omnia, quae vult, facere posse per divinam omnipotentiam, in qua illi omnis creatura in caelo et in terra subiecta est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 320:3)
Ante quorum adventum Aizo Sarracenorum auxilio fretus multa eiusdem limitis custodibus adversa intulit eosque assiduis incursionibus in tantum fatigavit, ut quidam illorum relictis, quae tueri debebant, castellis recederent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION