라틴어 문장 검색

prima incedebant signa legionum, ne quid occultum aut repentinum hostis timeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 55:2)
qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 78:1)
tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 134:2)
profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis qua venturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum, in Samnium legiones ducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 172:1)
ceterum quando ne ea quoque temptata vis parum proficeret timeri poterat, consilio grassandum, si nihil vires iuvarent ratus, Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 181:1)
nam et Fabius Decium collegam adpropinquare exclamavit, et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 187:1)
spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 192:3)
omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae vestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas postremo finibus expulistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 217:3)
qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, cum iam L. Volumnius consul cum legione secunda ac tertia sociorumque milibus quindecim profectus in Samnium esset, Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 228:1)
duae Romanae legiones secutae, prima et quarta, et sociorum duodecim milia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 229:1)
deinde veritum ne suae quoque legiones Volumnium sequerentur, et ipsum flagitantibus suis signum dedisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 253:1)
vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit, sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat quam quantum esse famae crediderat sive senatus consulto accitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 351:1)
duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque milia peditum equitumque cum Fabio venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 355:1)
ceterum antequam consules in Etruriam pervenirent, Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium venerunt legionem Romanam castraque oppugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 366:2)
ita caesa ab tergo legio atque in medio, cum hostis undique urgeret, circumventa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 368:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION