라틴어 문장 검색

et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:2)
Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 13:1)
viri feminae, senes pueri, principes vulgusque consensere, et tota multitudo paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem antecessit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 10:2)
Militares viri gloriantur vulneribus, laeti fluentem meliori casu sanguinem ostentant ;
(세네카, De Providentia, book 1 40:6)
Sic sunt nauticis corpora ferendo mari dura, agricolis manus tritae, ad excutienda tela militares lacerti valent, agilia Sunt membra cursoribus ;
(세네카, De Providentia, book 1 49:1)
Adice nunc, quod pro omnibus est optimum quemque, ut ita dicam, militare et edere operas.
(세네카, De Providentia, book 1 54:1)
Nec ego negaverim aliquando cedendum, sed sensim relate gradu et salvis signis, salva militari dignitate ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 45:2)
Militare non licet ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 46:2)
Quid si militare nolis nisi imperator aut tribunus ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 49:3)
" Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi," "Gratias," inquit, " ago, optime princeps."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 125:2)
Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 148:2)
ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non ferat mare, ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.30)
quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, post ablati sunt impetu.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.69)
profugerunt principes ciuitatis et simul qui filium habebat et filiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.2)
occiso tyranno reuersi sunt principes;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION