라틴어 문장 검색

priusquam consules in provincias proficiscerentur, legationes transmarinas in senatum introduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 551:1)
dum haec in Macedonia geruntur, consules in provincias profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 640:1)
seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt, quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum imperii Romani et in alieno solo aedificare oppidum conati sint, impunitos dimiserint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 654:2)
eo maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 15:2)
proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 36:1)
consules ambo in Ligures, quae tum una consularis provincia erat, proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 199:1)
nocte profecti sunt ne possent conspici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 365:2)
ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viae et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 384:1)
Celtiberi, qui profecti erant a domo deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum imbres remiserunt, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 386:1)
dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari quid agerent coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 666:1)
triginta ferme milia hominum Clondico duce quo profecti erant pervenerunt, cetera retro qua venerat Apolloniam Mesembriamque repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 667:1)
ipse iam diu cupidus provinciae, cum opportunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures rebellasse, nonis Sextilibus paludatus . . . . Senatus litteris auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C. Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et duumviros navales cum classe Pisas ire, qui Ligurum oram, maritimum quoque terrorem admoventes, circumvectarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 191:2)
profecti inde in diversas regiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 204:1)
consules votis in Capitolio nuncupatis in provincias profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 319:1)
priusquam in provincias magistratus proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad agrum publicum a privato terminandum in Campaniam ire, cuius ingentem modum possidere privatos paulatim proferendo fines constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION