라틴어 문장 검색

Spartae vero pueri ad aram sic verberibus accipiuntur, ut multus e visceribus sanguis exeat, non numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:2)
hoc pueri possunt, viri non poterunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:5)
tune, cum pueros Lacedaemone, adulescentis Olympiae, barbaros in harena videris excipientis gravissimas plagas et ferentis silentio, si te forte dolor aliquis pervellerit, exclamabis ut mulier, non constanter et sedate feres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 46:2)
pueri ferunt gloria ducti, ferunt pudore alii, multi metu, et tamen veremur, ut hoc, quod a tam multis et quod tot locis perferatur, natura patiatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 46:6)
Dionysius quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:1)
pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:2)
tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:4)
quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate victus, sermone omnino familiari, homini praesertim docto a puero et artibus ingenuis erudito, musicorum vero perstudioso;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:2)
pueri Spartiatae non ingemescunt verberum dolore laniati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:3)
pueris nobis Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:8)
Asclepiadem ferunt, non ignobilem Eretricum philosophum, cum quidam quaereret, quid ei caecitas attulisset, respondisse, puero ut uno esset comitatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:3)
nam puer bonō ingeniō es.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat6)
chorus puerōrum puellārumque carmen solitum canēbant:
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae35)
Flaccus ‘Quīntus nōn iam puer est,’ inquit, ‘sed vir fortis et bonus;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat16)
"hos pueris monitus patres infundere lippos cum videas, quaerisne unde haec sartago loquendi venerit in linguas, unde istud dedecus, in quo trossulus exultat tibi per subsellia levis?"
(페르시우스, 풍자, satire 156)

SEARCH

MENU NAVIGATION