라틴어 문장 검색

invidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde stativa consul habuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 579:4)
Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta non, ut Menenius, precibus suis aut patrum, sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 582:2)
P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 586:3)
deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 588:2)
missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 590:2)
L. Furius inde et C. Manlius consules.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 593:1)
consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Servili, summa vi resistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 594:3)
Vopiscum Iulium pro Verginio in quibusdam annalibus consulem invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 595:2)
hoc anno - quoscumque consules habuit - rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 595:3)
consuli, velut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 597:2)
tum vero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate sua, rursus ad antiqua reditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 605:1)
quattuor et viginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 606:2)
his vocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 607:1)
cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et virgas expediri iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 608:2)
huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION