라틴어 문장 검색

sollicitum autem te habebat cogitatio cum offici tum etiam periculi mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 1:7)
si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 1:9)
cuius me mei facti paenituit non tam propter periculum meum quam propter vitia multa, quae ibi offendi quo veneram, primum neque magnas copias neque bellicosas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 2:1)
nam Cornelio nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 8 2:2)
Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, 'SI BONORVM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT,' negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti non habuerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 21 1:3)
ego qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 4:8)
itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 2 1:8)
ego quidem eo magis, quo adhuc felicius res gessisti, dum istic eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne hunc risum meum metus aliqui perturbet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 7 1:2)
ego quidem praecipuum metum, quod ad te attinebat, habui, qui scirem quam paratus ab exercitu esses, ne quod hic tumultus dignitati tuae periculum adferret ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 1:3)
de summa re publica saepe tibi scripsi me annum pacem non videre et, quo propius ea contentio quam fieri necesse est accedit, eo clarius id periculum apparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 14 3:1)
si sine summo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 14 5:13)
illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 9 2:6)
liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 8:1)
nam etsi non facile diiudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incidit eius modi tempus, ut quasi aurum igni sic benevolentia fidelis periculo aliquo perspici possit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 2:4)
illud tamen adscribam, quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto periculo nihil audisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION