라틴어 문장 검색

Si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum, et Hippian Eleum sophistarum acerrimum, ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium (si usquam repperiri potuit) exhausisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 8:1)
Effice, ut frequenter fratris tui memoriam tibi velis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam flebilem feceris;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 114:1)
"solet enim plus prodesse, si pauca sapientiæ præcepta memoria teneas, et illa in promptuet in usu tibi sint, quam si multa quidem didiceris, et illa memoriænon commendaveris, " quam memoriam juvare debes cogitatione et ingenii exercitatione;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:18)
Itaque haec, cum mecum libros non haberem, memoria repetita in ipsa navigatione conscripsi tibique ex itinere misi, ut mea diligentia mandatorum tuorum te quoque, etsi admonitore non eges, ad memoriam nostrarum rerum excitarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 5:2)
"Amans quidem a coamante haec licenter potest accipere, scilicet orarium, capillorum ligamina, auri argentique coronam, pectoris fibulam, speculum, cingulum, marsupium, lateris cordulam, pectinem, manicas, chirothecas, anulum, pyxidem, species, lavamenta, vascula, repositoria, vexillum causa memoriae, et, ut generali sermone loquamur, quodlibet datum modicum quod ad corporis potest valere culturam vel aspectus amoenitatem, vel quod potest coamantis afferre memoriam, amans poterit a coamante percipere, si tamen dati acceptio omni videatur avaritae suspicione carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION