라틴어 문장 검색

itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio erant, nuntiant decemviris ut omni ope ab seditione milites contineant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 530:1)
castris mille passuum ab hoste positis copias continebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 661:1)
plebem decreto ad bellum Volscorum et Aequorum dilectu sustinendo rem ab seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse adfirmantes, per discordias civiles externos tollere animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 724:1)
res praeterea contra Sabinos et Vulscos prospere gestas continet et parum honestum populi Romani iudicium, qui iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum de quo ambigebatur sibi adiudicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha15)
res praeterea gestas adversus Vulscos et Fidenates et Faliscos continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha20)
non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio laudari iussi, neque aut in curiam vocati quibus responsum daretur, aut limine curiae continebatur senatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 83:2)
romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 189:1)
senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi ac pati habere quod cuique fors belli dederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 233:2)
et quod rettulere secum praedae, nec duci, qui ad senatum, malignitatis auctores quaerendo, rem arbitrii sui reiecisset, nec senatui, sed Liciniae familiae, ex qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis sententiae auctor fuisset, acceptum referebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 252:3)
urbis atque agri capti, quae et ipsa voto contineatur, mentionem nullam fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 288:2)
itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum reiciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 405:1)
comitia curiata, quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militaris creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 561:1)
RES adversus Vulscos et Aequos et Praenestinos prospere gestas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha1)
dictator, ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 103:1)
legati senatum cum adissent, ab senatu reiecti ad populum deos rogaverunt, quorum sacra bello Gallico accepta rite procurassent, ut Romanos florentes ea sui misericordia caperet quae se rebus adfectis quondam populi Romani cepisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 202:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION