라틴어 문장 검색

Unus ethicus putari mos potest, cum fit “ut impendia oeconomica et socialia, ex communium opum naturae usu exorta, translucida agnoscantur ratione ac plene sustineantur ab omnibus qui iisdem perfruuntur, non autem ab aliis populis vel a venturis generationibus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:5)
220. Huiusmodi conversio secum fert varias consuetudines quae coniunguntur ad magnanimam et lenitate plenam curam exercendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:1)
Natura plena est verbis amoris, sed quomodo valebimus ea audire, continenter perstante rumore, in diuturna et anxia distractione vel in cultu apparentiae?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:4)
231. Amor, parvis gestibus mutuae curae plenus, est etiam civilis et politicus, et manifestatur omnibus in actionibus quae student mundum meliorem exstruere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:1)
Valles solitariae sunt tranquillae, amoenae, subfrigidae, umbrosae, fontibus, aquarum dulcium plenae:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:6)
Mundus, qui de manibus Dei exivit, ad Eum revertitur in iucunda plenaque adoratione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:13)
Tuae sunt, ac plenae sunt tuae praesentiae tuaeque suavitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 317:2)
Eo quod de fide quae magnam plenamque reddit vitam quaeque in Christo eiusque virtute innititur conscii erant, concitabantur pristini christiani sua in missione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:5)
Fides, spes et caritas in mirabili quadam complicatione vim dynamicam constituunt christianae exsistentiae ad plenam cum Deo communionem obtinendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:2)
Iesu historia plena est manifestatio Dei fiduciae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:6)
Fides ideo christiana fides est in Amore pleno, in eius efficaci virtute, in eius potestate mundi mutandi illuminandique temporis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:10)
Verus autem amor omnia nostrae personae elementa coniungit atque ad magnam vitam plenamque lux nova fit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:8)
Secundum hanc opinationem, reperienda cognitio bliblica cognitioni Graecae opponitur, quae cum plenam realitatis cognitionem persequatur, visionem cum cognitione coniunxit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 50:4)
visus plenam offert totius itineris visionem et in magno Dei proposito collocari sinit;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:5)
Hunc in modum, primo mane Paschatis, transitus habetur a Ioanne qui, adhuc in tenebris, ante monumentum vacuum « vidit et credidit » (Io 20,8) ad Mariam Magdalene quae iam « videt Iesum » (Io 20,14) et vult tenere eum, sed invitatur ad contemplandum eum ad Patrem accedentem, usque ad plenam ipsius Magdalene professionem coram discipulis:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION