라틴어 문장 검색

domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장1)
nihil de eius morte populus consultus est, nulla quaestio decreta a senatu est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장2)
caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:7)
insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 3:3)
luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장4)
quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti iudices, isque praepositus quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud debeatis nisi uter utri insidias fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 1:1)
significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 4:4)
insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 2:3)
ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 2:6)
clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:2)
Pompeius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus omnis de salute mea gravissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:5)
neque vero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 2:1)
de amicorum sententia rem defert ad senatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:8)
frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 2:8)
Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis qui vi iudicia ipsa tolleret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION