라틴어 문장 검색

ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei publicae aut viciniae aut ambitioni suae praestat et pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam quod a singulis recepturus est.
(세네카, 행복론, Liber VI 89:5)
nec intellexerunt in illa scena vanis et cito diffluentibus bonis refulgente ex eo tempore ipsos nihil non adversi expectare debuisse, ex quo nihil veri audire potuerunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 146:2)
Ut alia taceam, quae graviora committis pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non expectas suum cuiusque rei tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit.
(세네카, 행복론, Liber VI 199:3)
Expecta !
(세네카, 행복론, Liber VI 200:3)
" Quemadmodum," inquit, " magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub adversario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene ac diligenter exercuit et eorum occasiones intentus expectat (neque enim refert, quam multa sciat, si scit, quantum victoriae satis est), sic in hoc studio multa delectant, pauca vincunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 5:1)
Quam multi hesterna crapula semisomnes et graves illis miseris suum somnum rumpentibus ut alienum expectent, vix adlevatis labris insusurratum miliens nomen oscitatione superbissima reddent !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:4)
tam me hercules, quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius vel spectaculi vel volup- tatis expectatur constitutum, transilire medios dies volunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 98:4)
quis animum tuum casus expectet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 116:3)
Expectat te in hoc genere vitae multum bonarum artium, amor virtutium atque usus, cupiditatium oblivio, vivendi ac moriendi scientia, alta rerum quies.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 117:3)
cetera enim bona pro portione fortunae suae quisque sentit aut expectat maiora minoraque, ex clementia omnes idem sperant ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 10:2)
perdidit enim vitam, qui debet, et, quisquis ex alto ad inimici pedes abiectus alienam de capite regnoque sententiam expectavit, in servatoris sui gloriam vivit plusque eius nomini confert incolumis, quam si ex oculis ablatus esset.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:3)
Expectabam itaque, dum ipse vires suas frangeret et ad sustinenda remedia mora mitigatus tangi se ac tractari pateretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 3:4)
Avunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum virum, cum adventum eius expectares, amisisti, et ne saevitiam suam fortuna leviorem diducendo faceret, intra tricensimum diem carissimum virum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:6)
facile eam sustinet, qui semper expectat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 22:3)
multa tibi non permittit opinio de studiis ac moribus tuis recepta, multum a te homines exigunt, multum expectant.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION