라틴어 문장 검색

quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 534:2)
quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 597:1)
ibi varia victoria et velut aequo Marte pugnatum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 62:2)
sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:2)
longus post me ordo est idem petentium decus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 131:2)
ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 144:1)
referentibus iam pedem ab ea parte Romanis M. Valerius Publicolae frater conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 210:1)
ibi satis praedae et victoria incruenta fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 337:2)
neque enim umquam defuturum qui et ex collega victoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico velit quaesitam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 482:1)
proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 490:1)
Victoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 526:4)
rursus cum Fabiis erat Veienti populo sine ullo maioris belli apparatu certamen, nec erant incursiones modo in agros aut subiti impetus in incursantes, sed aliquotiens aequo campo conlatisque signis certatum, gensque una populi Romani saepe ex opulentissima, ut tum res erant, Etrusca civitate victoriam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 555:1)
Menenius adversus Tuscos victoria elatos confestim missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 567:2)
sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine intercessione ulla consoles rem peragunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 604:1)
violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Volero exerceret victoriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION