라틴어 문장 검색

Deligandaque fascis sunt aliquanto quam uulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 25:2)
quanto facilius et alienari et occupari cancro uulnus potest * * * numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 25:3)
Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 26:3)
uulnus calida aqua fouendum, frigusque omni ratione uitandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 27:3)
maiorque uulneri quam ossi cura agenda:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 27:5)
Potestque ea ratione et os coire et uulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 28:4)
Nonnumquam etiam in magno uulnere euenit, ut fragmenta quaedam uelut emoriantur neque cum ceteris coeant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 29:1)
Cum iam misera antea condicio uulneris sit, tamen id interdum manus * * * diutiusque facies.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 30:1)
Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 30:2)
uulnus sanandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:5)
Quorum uitandorum causa facienda eadem sunt, quae in ossibus omnibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus] proposita sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 2:4)
iamque ad usus quoque suos id membrum promouere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 8:6)
Reposito osse, si cum dolore oculorum et ceruicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 4:2)
Si super saeptum id incidit, manus resoluuntur, uomitus aut neruorum distentio insequitur, spiritus difficulter mouetur, dolor urguet et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 2:2)
dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION