라틴어 문장 검색

"cernis, ut erectum torva sub fronte minetur saevior adsurgens dempto consorte potestas, quas gerit ore minas, quanto premit omnia fastu!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권58)
"nequit iram explere potestas, illam et nocturno circum stridore volantes impastae fugistis aves, rabidamque canum vim oraque sicca ferunt trepidorum inhiasse luporum, saevior in miseros, fatis ultricis ademptae Delius insurgit, summaque biverticis umbra Parnassi residens arcu crudelis iniquo pestifera arma iacit, camposque et celsa Cyclopum tecta superiecto nebularum incendit amictu, labuntur dulces animae, Mors fila Sororum ense metit captamque tenens fert manibus urbem, quaerenti, quae causa, duci, quis ab aethere laevus ignis et in totum regnaret Sirius annum, idem auctor Paean rursus iubet ire cruento inferias monstro iuvenes, qui caede potiti, fortunate animi longumque in saecula digne promeriture diem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권213)
"sed quia dulcis amor regni blandumque potestas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권150)
"soli cui tanta potestas divorumque hominumque meis occurrere telis impune et media quamvis in caede frementes hos adsistere equos, hunc ensem avellere dextrae, nec mihi Sidonii genialia foedera Cadmi nec tua cara fides - ne falsa incessere gaude!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권113)
"quando haec mutare potestas nulla datur - cum iam Tyriis sub moenibus ambae bellabunt gentes, adero et socia arma iuvabo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권118)
"iamque hic timida cum fraude sacerdos exeat, aut hodie, volucrum quae tanta potestas, experiar."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권243)
saltus tunc forte remotos torva parens - neque enim haec iuveni foret ire potestas - pacabat cornu gelidique aversa Lycaei.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권108)
"subeo - pro dira potestas !"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권129)
"sed miserae mihi nec punire potestas sic meritam!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권53)
alto castrorum ex aggere Adrastus lactificos tenui captabat corde tumultus, quamquam aeger senio, sed agit miseranda-potestas invigilare malis, illum aereus undique clamor Thebanique urunt sonitus, et amara lacessit tibia, tum nimio voces marcore superbae incertaeque faces et iam male pervigil ignis, sic ubi per fluctus uno ratis obruta somno conticuit, pacique maris secura iuventus mandavere animas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권122)
ipsa nihil metuens sexusque oblita minoris spumat et ingentes imitatur femina tauros, tandem intermissa iaculantum nube potestas reddere tela fuit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권59)
"bellum iacet, et saevire potestas, ecqui aderunt, quos ingenti se adtollere fama non pigeat, dum fata sinunt?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권80)
hic victa genitor lacrimabilis ira congemit, et tandem matri data flere potestas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권355)
"o si fodienda redirent lumina et in voltus saevire ex more potestas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권333)
pro blanda potestas et sceptri malesuadus amor!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권353)

SEARCH

MENU NAVIGATION