라틴어 문장 검색

Deinde erit utendum exemplis, in quibus omnis aequitas perturbetur, si verbis legum ac non sententiis pareatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 1:2)
Nec vero habere virtutem satis est quasi artem aliquam, nisi utare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:1)
etsi ars quidem, cum ea non utare, scientia tamen ipsa teneri potest, virtus in usu sui tota posita est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:2)
Faciam, quod vultis, ut potero, et ingrediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus in rebus disserendis utendum esse, si errorem velis tollere, ut eius rei, de qua quaeretur, si, nomen quod sit, conveniat, explicetur, quid declaretur eo nomine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:2)
Quo autem modo adsequi poterat Lacedaemo illa tum, cum praestare putabatur disciplina rei publicae, ut bonis uteretur iustisque regibus, cum esset habendus rex, quicumque genere regio natus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:6)
Si enim et prudentes homines et non veteres reges habere voluerunt, utor neque perantiquis neque inhumanis ac feris testibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:18)
Utere igitur argumento, Laeli, tute ipse sensus tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:4)
Quam, si placet, quoniam ea, quae tenebatis ipsi, etiam ex me audire voluistis, simul et qualis sit et optimam esse ostendam expositaque ad exemplum nostra re publica accommodabo ad eam, si potero, omnem illam orationem, quae est mihi habenda de optimo civitatis statu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 116:4)
libenter enim etiam verbo utor Catonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 4:2)
Sed cum Tarquinius insidiis Anci filiorum interisset Serviusque, ut ante dixi, regnare coepisset non iussu, sed voluntate atque concessu civium, quod, cum Tarquinius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso diceretur, ille regio ornatu ius dixisset obaeratosque pecunia sua liberavisset multaque comitate usus iussu Tarquinii se ius dicere probavisset, non commisit se patribus, sed Tarquinio sepulto populum de se ipse consuluit iussusque regnare legem de imperio suo curiatam tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 59:1)
Desunt omnino ei populo multa, qui sub rege est, in primisque libertas, quae non in eo est, ut iusto utamur domino, sed ut nullo ferebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:5)
Sin autem sine ullius populi exemplo genus ipsum exquiris optimi status, naturae imagine utendum est nobis, quoniam tu hanc imaginem urbis et populi ni quem iam dudum quaero et ad quem cupio pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 107:2)
Atque utinam, quem ad modum oratione sum usurus aliena, sic mihi ore uti liceret alieno!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 10:7)
cur autem, si pecuniae modus statuendus fuit feminis, P. Crassi filia posset habere, si unica patri esset, aeris milliens salva lege, mea triciens non posset sanxisset iura nobis, et omnes isdem et iidem non alias aliis uterentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 22:5)
uterque enim illis ad artem suam utitur, sed se a suo munere non inpedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION