라틴어 문장 검색

quo praesidio cum fulta res Romana esset, levius fuit quod Gallos mox Praeneste venisse atque inde circa Pedum consedisse auditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 117:1)
quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt, hoc , milites, inquit, omisso militari adsensu in me audiendo servandum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 390:1)
nam neque quo signo coirent inter se neque utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 428:1)
cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit nec quo minus perpetua cum eis amicitia esset per populum Romanum stetisse, nec contradici quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 13:1)
quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 15:1)
iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur, religio incessit, ab eis quorum imminutum imperium esset comitia haberi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 30:1)
nam si etiam nunc sub umbra foederis aequi servitutem pati possumus, quid abest quin proditis Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque dicto pareamus respondeamusque Romanis nos, ubi innuerint, posituros arma?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 39:1)
legati Romanorum cum se non quo hostis vocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros esse respondissent . . iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 329:1)
quod quo maturius fieret, omnis iuventus Samnitium praeter necessarium urbis praesidium ad litus missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 372:2)
quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 446:1)
quo id animo exercitum, qui eius ductu auspiciisque vicisset, laturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 480:1)
quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines vobis dedo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 149:1)
ego vero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 161:1)
moratus sit nemo, quo minus ubi visum fuerit abeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 164:2)
per utros stetisset quo minus discederetur ab armis, adversus eos se pro alteris pugnaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 190:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION