라틴어 문장 검색

ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:5)
Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 2:3)
Erras, si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubulcum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 15:4)
Atqui aeque licet tibi demens videar, si istis inpendero operam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 9:1)
Nihil est, quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens cura;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 6:1)
Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 7:1)
Ne hunc quidem contempseris hominem, qui alieno beneficio esse salvus potest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 3:8)
ille naturae beneficio non timet, suo sapiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 11:9)
sic animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest nec intra corpus effligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa, quibus premitur, erumpit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 8:3)
Nihilominus dabo operam, ut ius a te datum parcissime exerceam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:11)
Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:1)
Da operam, ne quid umquam invitus facias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 2:5)
Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 7:3)
Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:4)
Virtus quoque opera sua, quae videt adfici et premi, non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fovet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION