라틴어 문장 검색

sed inter haec nescio quo ordine repente me inter homines uiuere cerno.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:9)
Trium quoque feminarum uiliores et minores memoriae cernuntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:9)
nam cetera cernet Omnia, de me uno sentiet ipse nihil.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 232)
Non frustra quidam iam nunc in limine perstat Sedulus ac crebro prospicit ac refugit, Et simulat transire domum, mox deinde recurrit, Solus et ante ipsas excreat usque fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 537)
cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras uinctaque post olea candida turba comas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 112)
"Roma, tuum nomen terris fatale regendis, qua sua de caelo prospicit arua Ceres, quaque patent ortus et qua fluitantibus undis Solis anhelantes abluit amnis equos."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 529)
Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu, pressit languentis lumina sera quies.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 49)
Iam simul audacis uenient certamina Martis aduersisque parent acies concurrere signis, tum tibi non desit faciem componere pugnae, seu sit opus quadratum acies consistat in agmen, rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo, seu libeat duplicem seiunctim cernere martem, dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister miles sitque duplex gemini uictoria casus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae27)
res est praeterea et immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur, et quae ab exiguis profecta initiis eo creverit ut iam magnitudine laboret sua;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 6:1)
tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 39:2)
invitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 102:2)
igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 284:1)
nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager finesque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 357:1)
sed praeterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen conicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:2)
cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse neque omissam in pace, aut a mitiore crevisse principio quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter vendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 152:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION