라틴어 문장 검색

tune circumspiciendum, qua contendere illo celerrime possimus, intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis impellit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:5)
Adice nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam venit, at virtus malam vitam non admittit, et infelices quidam non sine voluptate, immo ob ipsam voluptatem sunt, quod non eveniret, si virtuti se voluptas immiscuisset, qua virtus saepe caret, numquam indiget.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 33:1)
quaedam enim scolae iam quasi obscena refugiunt nec si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repetita possunt pati.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:5)
et tu in ea fortuna eras in qua posses iniuriam accipere, et ille is erat qui etiam in patria facere iniuriam posset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.27)
Si qua est fides, non enataui, sed eiectus sum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.41)
temtari me, si qua est fides, credidi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, infamis in nurum.11)
hinc, qua tepenti vere labatur dies, Tyriae per undas vector Europae nitet;
(세네카, Hercules Furens 1:4)
ne qua pars probro vacet, mundus puellae serta Gnosiacae gerit, sed vetera sero querimur una me dira ac fera Thebana tellus nuribus a!
(세네카, Hercules Furens 1:9)
tibi muta fide longas Eleusin tacita iactabit faces, tum restitutas fratribus rebor meis animas et ipsum regna moderantem sua florere patrem, si qua te maior tenet clausum potestas, sequimur:
(세네카, Hercules Furens 4:9)
Qua spe praecipites actus ad inferos, audax ire vias inremeabiles, vidisti Siculae regna Proserpinae?
(세네카, Hercules Furens 8:16)
Theseu, resiste, ne qua vis subita ingruat.
(세네카, Hercules Furens 9:30)
Pax est Herculea manu Auroram inter et Hesperum, et qua sol medium tenens umbras corporibus negat;
(세네카, Hercules Furens 12:56)
si qua fecundum caput palude tota vastior serpens movet, ignara vinci, si quid excessit feras immane dirum horribile, quo viso Hercules avertat oculos, hoc specu immenso exeat, vel si ferae negantur, hanc animam precor converte in aliquod:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:16)
at qua nivosi patitur Aquilonis minas, Euripus undas flectit instabilis vagas septemque cursus volvit et totidem refert, dum lassa Titan mergat Oceano iuga.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:8)
si qua 'respersit manus viri cruore nec memor castae facis stricto cruenta Belias ferro stetit, in me suas agnoscat et laudet manus, in hanc abire coniugum turbam libet;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION